Epistola I ad Timotheum*

Caput 3: Versus 2

Irreprehensibilem.Idem quod ad Titum,sine crimine.Res pene contra naturam, utsine peccato:sed eligatur, cujus comparatio caeteri grex dicantur.Unius uxoris virum,etc. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante conjugem habuit quae obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quae ante fuerunt jam obsunt.Sobrium,etc. Ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat, semper tenuis sit.
(* Traductions européennes)